BerroAnnotazioni/Tomo3/Libro3/Cap08
Aviso OCR
Este texto ha sido obtenido por un proceso automático mediante un software OCR. Puede contener errores. |
- Cap. 8 Vallerianus Theologus Capucinus
Congregatio Clericorum Pauperum Matris Dei Scholarum Pia-rum Romae erecta auctoritate felicis recordatoinis Clementis Pa-pae Vili, confirmata a Papa Paulo V die Martij anni 1617, erecta fuit in Ordinem Regularem seu Religionem trium votorum substan-tialium a Gregorio Papa XV die 8 Decembris anni 1622, qui Pon-tifex anno sequenti 31 Januarii confirmavit Constitutiones praefati Ordinis et 28 Aprilis eiusdem anni confirmavit ad novennium Mi-nistrum Generalem totius Ordinis Patrem Josephum a Matre Dei Fundatorem. Demum eodem anno 18 Octobris confirmavit eidem Ordini privilegia, quibus gaudent Ordines Mendicantium. Urbanus vero Papa Vili hunc ipsum Ordinem exornavit multis Privilegiis, scilicet Kalendis Junii anni 1629 exemit a Processionibus et aliis actis publicis, prohibuit erectionem aliarum Scholarum sub deno-minatione Scholarum Piarum, et erectas annullavit die 7 Augusti 1630. Die vero 12 Januarii anni 1631 praefatum Patrem Josephum a Matre Dei, primum illius Ordinis Ministrum Generalem, voluit esse eiusdem Ordinis Generalem, toto tempore vitae eius. Demum exemit praefatum Ordinem a Decretis generalibus editis a Clemente Papa Vili et a se confirmatis, quibus duo ceteri Clerici Regulares non comprehenduntur, sub qua Auctoritate Apostolica propagatus est, fundatis Provinciis Romana, Liguriae, Neapolitana, Hetruriae, Germaniae, Siciliae, Sardiniae ac Poloniae.
Anno autem 1642 Pater Marius a S. Francisco, eiusdem Ordinis Minister Provincialis Hetruriae, una cum nonnulis eiusdem Ordinis, ingens dissidium excitavit contra Patrem Josephum a Matre Dei, Ministrum Generalem totius Ordinis, et eius Assistentes, qui tuebantur partes Ministri Generalis, eoque acerbitatis ventura est, ut ipso actitante, mense Augusti, eiusdem anni, P. Generalis cum Assistentibus circa meridiem Romae, adhibito satellitio, duce-rentur ad Sedes et Carceres Sancti Officii Sacrae Inquisitionis, velut praefatum Patrem Marium promotum in Ministrum Provin-cialem Hetruriae a praefata Congregatione Sacrae Inquisitionis odissent, aut multipliciter persequerentur. Et licet aliquot horis detenti in aedibus Sancti Officii, non tamen carcerati, fuerint dimissi, tamen praefatus Pater Marius institit ac obtinuit a Summo Pontifice Urbano VII suspensionem Patris Generalis et Assistentium Eius ab officio et instituta visitatione generali totius Ordinis pro-motus est in Visitatorem Apostolicum Reverendus Pater Ubaldinus Ordinis de Somascha, adhibitis illi quattuor Assistentibus novis Ordinis Scholarum Piarum, quorum et praecipuus exstitit praefatus Pater Marius, prohibitumque est toti Ordini recipere novas Domos et Novitios et haec circa mensem Martium anni 1643 acta sunt.
Quoniam vero praefatus Pater Ubaldinus visus est deferre Ministro Generali Eiusque Assistentibus, submotus est, eique suffectus Rev.dus Pater Silvester Petra Sancta Societatis Jesu, vigore Brevium Litterarum Apostolicarum, sequialtero mense post constitutum P, Ubaldinum in Visitatorem Generalem.
Ergo P. Silvester Petra Sancta regebat auctoritate apostolica totum Ordinem, sibi adiunctis P. Mario et aliis tribus Assistentibus cum voto decisivo. Sed bimestri ab exordio istius novi regiminis reiectis tribus Assistentibus auctoritate Brevium Litterarum Apostolicarum solus Pater Marius assistebat Visitatori Apostolico. Quo Patre Mario correpto lepra primum, et ingenti cruciata consumpto sacro igne, in eiusdem locum eadem Auctoritate Apostolica suffectus est P. Stephanus ab Angelis, pridem ab illis promotus in Procurato-rem Generalem totius Ordinis. Mors vero Patris Marii incidit in mensem Novembrem Anni 1643.
Porro circa mensem Augusti eiusdem anni Pontifex instituerat Congregationem quinque Cardinalium, qui Auctoritate Apostolica componerent hosce excitatos tumultus sedarentque Ordinem tam periculose ffuctuantem. Horum decreto die 18 Julii 1645 in piena Congregatione emanato restituendus erat Pater Generalis in pristi-num suum locum, conservata Religionis integritate. Sed priusquam eadem de re Decretum sive Breves Litterae Apostolicae publicaren-tur, praevaluit contra sentientium persecutio, quae tamdiu apud suora dictam Congregationem institerat, quoad ex eiusdem Consilio Summus Pontifex die 16 Martii huius anni 1646 vigore Brevium Litterarum Apostolicarum reduxit saepe fatum Ordinem Scholarum Piarum in Congregationem simplicem nulla causa in praefatis Litteris Aposto-licis adducta, praeter hanc, quae hisce verbis exponitur « cum autem sicut nobis innotuit graves in Religione huiusmodi perturbationes suscitatae fuissent, et etiam nunc vigeant, ita ut prò sedandis illis operae pretium sit, ac e re eiusdem Religionis summopere futurum sit, si illa in Congregationem absque ullorum votorum emissione... etc. », verum est fama publica, esse ac fuisse plerosquo, qui studiose procuraverint reductionem praefati Ordinis in Congregationem, in quem finem adornaverint speciosa argumenta et narratiunculas, sua-dendis illis, quorum interest ac intererat aptam ferre sententiam in hac causa. Sparguntur praeterea in publicum pleraque in praeiudi-cium bonae famae P. Josephi a Matre Dei, quondam Ministri Generalis totius Ordinis et Assistentium Eius, imo evulgantur alia multa graviora, velut perspecta ex lectione curiosa scripturarum in Archivo Ordinis conservatarum. Nec desunt, qui praetendant alias causas praefatae reductionis, nimirum quod sufficiant alii Regulares regendis Scholis humanioribus, sitque perniciosum Rei Publicae plebeios pue-ros et adolescentes urgere ad Studia Litterarum scilicet defuturis hoc Instituto iis, qui Mechanicis Artibus suam impendant vitam ac operam.
Super hoc facto Serenissimus Poloniae et Sueciae rex postulat sententiam theologicam de modo rationabili, quem servare debeat, procuraturus apur Romanum Pontificem conservationem praefati Ordinis.
Dicturus ergo meam sententiam suppono primum Romanum Pontificem habere jurisdictionem propagandi Ordinem Regularem per universam Ecclesiam. Quapropter laudo prudentiam et pietatem Serenissimi Regis in eo, quod supponit conservationem praefati Ordinis debere procurari mediis rationabilibus a Summo Pontifice. 2° Romanum Pontificem posse in eiusmodi actionibus, quae non dependent dumtaxat a principiis unde deducitur et declaratur doctrina fidei, sed a veritate facti humani, posse citra culpam, notam impru-dentiae falli circa quaesitam veritatem facti.
Demum suppono Urbanum Vili felicis memoriae et Innocen-tium X (quem Deus conservet sospitem Ecclesiae suae ad multos annos) necnon Dominos Eminentissimos Cardinales deputatos huic negotio tractando, discutiendo et concludendo, esse piane immunes ab omni suspicione rationabili animi exulcerati contra praefatum Ordinem. Hinc sentio citra ullam dubietatem illorum mentem ac voluntatem fuisse et esse immunem ab omni dolo in hoc negotio. Verumtamen (ea est humanae mentis imbecillitas) haud difficulter potuit in hoc negotio intercedere aliqua subreptio, quae salva pru-dentia et aequitate Summi Pontifici et Eminentissimorum Domino-rum Cardinalium, potuerit corrumpere notitiam facti, super quo fundatur reductio praefati Ordinis in Congregationem. Quapropter censeo licere Serenissimo Regi exhibere consideranda Summo Pontifici illa, quae possint elucidare corruptam facti veritatem: eiusmodi sunt, quae subiungo.
Reductio Ordinis Scholarum Piarum in Congregationem, si non sit ex iusta causa, laedit auctoritatem Sedis Apostolicae, est molesta illis Regibus et Principibus, qui praefatum Ordinem propagarunt et -oromgare desiderant in suis Provinciis; iis vero, qui sumptibus non exiguis fundarunt Domos atque Scholas Pias, est multo molestior.
At est piane intolerabilis Professis praefati Ordinis propagati, ut dictum est, in Provinciis Romana, Liguriae, Neapolitana, Hetru-tiae, Germaniae, Siciliae, Sardiniae et Poloniae, quorum plerique nec cogitassent de statu ecclesiastico, nedum Regulari, si non fuissent illecti hoc Instituto Scholarum Piarum, quibus impossibile est re-meare ad primam libertatem, nec ad bona fortunae, multo minus repetere aetatem, quam nunc optant fuisse transactam ilio vivendi instituto, unde sperare possent emolumenta peragendae reliquae quieti. Porro haec, quae Catholicis, ut praefertur, non satis proban-tur, scandalo sùnt Haereticis, in Polonia praecipue, et Germania, qui liberius reductionem hanc vertunt vitio et livori nonnulorum, unde pertinacius sentiunt, Sedem Apostolicam propelli ad eiusmodi incommodum; nimirum reductio huius Ordinis in Congregationem requirit causam finalem, eamque evidentissime iustam; haec pertur-batio Ordinis praefati, quae sola adnuitur, velut quae congruentissime tollatur per saepefatam reductionem, non videtur prae se ferre aequi-tatem illam, quam dixi esse debere conspicuam in tali reductione. Nam, si quae fuit et est, duo tamen sunt, quae palam ab omnibus non satis probantur: unum est, unam partem dissidentem, scilicet. P. Marium, ut praefertur, lepra et sacro igne correptum, iuvenem aetate et iuniore professione in dicto Ordine, cum suis asseclis prae-fectum esse toti Ordini abdicatis Institutore Ministro Generali eius-que Assistentibus, raptis non ita pridem ad publicos carceres Sancti Off idi, citra culpam ex mala informatione Patris Marii. Alterum est, fuisse praefectum toti Ordini Visitatorem Apostolicum P. Silvestrem Petram Sanctam Ordinis Jesuitarum, de quibus praesumitur publice et universaliter, quod non satis bene afficiantur erga Scholas Pias. Accrescit suspicio subreptionis ex eo, quod praefata reductio non videatur congrua componendis perturbationibus suscitatis in dicto Ordine, sed dissipandae et exstinguendae prorsus Congrega-tioni, in quam reducitur Ordo exstinctus. Itaque reductio haec videtur emanata studio eorum, qui adornarunt speciosa, minusque vera argumenta eidem suadendae et extorquendae: quapropter difficilli-mum sit satisfacere dolori eorum, quibus dixi reductionem hanc fore molestam et intolerabilem. At fuerit nonnullus, qui existimet veram causam reductionis non exprimi in citatis Brevibus Litteris Aposto-licis, subesse alias praeter adductam perturbationem Ordinis. Respondeo nullam causam aliam posse vel cogitando fingi praeter de-lictum totius Ordinis, vel inutilitatem eius respectu finis, ob quem erectus est.
Quod totus Ordo teneatur aliquo delieto, (eiusmodi foret re-bellio contra Sedem Apostolicam, schisma, haeresis, vel aliud quodeunque grave peccatum, quod vitiaverit omnia membra) est evidentissime falsum; si quidem propagatus est per tot provincias, desideratur etiam nunc, et publice laudatur a sana doctrina fidei, ab oboedientia erga Sedem Apostolicam; et a morum probitate.
Accedit horum certissima praesumptio ex nullo processu criminali facto contra praefatum Ordinem, imo hac ipsa die viget fama publica de eximia sanctitate Patris losephi a Matre Dei, quondam Ministri Generalis, et aliorum nonnullorum, qui abdicati sunt a regimine. Superest praefatum ordinem censeri inutilem, ineptum fini, ob quem fuerit institutus. Porro haec videtur esse potissima causa huius reductionis. Nam significatur Serenissimo Regi Poloniae ex ore viventis Summi Pontificis defectum non esse in personis, sed in Constitutionibus saepefati Ordinis.
Accedit in Urbe, et alibi publice exaggerari diminutionem ar-tium mechanicarum ex Scholis Piis, quas frequentant Pueri atque Adolescentes plebei, Mechanicorum filii, imo (quod significatur ex Urbe) fuerunt, qui inquirerent, an plerique, qui Romae fuere af-fecti extremo supplicio, frequentaverint Scholas Pias. Et relatum est sceleratos illos paene omnes prodiisse ab illa educatione. Nec autem exquisitissima inquisitio videtur supponere pruritum calum-niandi et opprimendi invisum Ordinem praefatum.
lis eatenus consideratis atque pensatis, existimo, salvo meliore iudicio, posse Serenissimum Regem confidentissime urgere stabilita-tem Ordinis Scholarum Piarum apud Summum Pontificem, velut sit una cum praefatis Cardinalibus expers omnis doli et pravi affectus in hoc negotio; nihilque aliud spectet, quam Dei honorem et publi-cam utilitatem.
Cum vero Serenissimus Rex suspicetur Breves Litteras Aposto-licas, quarum vigore Scholae Piae reducuntur in Congregationem, esse quadam tenus subreptitias, licebit illi humillime supplicare apud Suam Sanctitatem quatenus supersedeat ab executione reductionis Scholarum Piarum in Congregationem; cognoscatque iuridice an prae-fata argumenta, quae subreptionem inferunt, sint vera.
Secundo loco rogandus videtur Summus Pontifex, ut interea praeficiat huic Ordini quassato alium Visitatorem Apostolicum pro-cul ab omni suspicione animi minus propensi erga Scholas Pias, qui referat Congregationi Eminentissimorum DD. Cardinalium et Sum-mo Pontifici Statum Ordinis.
Tertio rogatur Summus Pontifex, ut interea temporis, quo haec actitantur, experiatur utrum pacando Ordini illi perturbato consultius sit praeficere non alteram partem dissidentium, sed eos, qui sunt sepositi a pertinaci et iniquo studio partium.
Demum postulet a Sua Sanctitate requiri testimonia ex Episco-pis virisque Principibus, in quorum Provinciis propagatae sunt Scholae Piae, de fructu aut pernicie illarum: vix enim possibile est eos, qui Romae degunt, posse censere quo successu hic Ordo propa-getur per universam Europam; Politicorum et praecipue Fundatorum interest pensare et observare an hae Scholae Piae aversum eant artes mechanicas.
Quod si sint aliqui Principes seu Politici auctores harum que-relarum, licebit submovere ab illorum ditione Scholas Pias; iisdem conservatis in aliis Provinciis, quae ingenti studio illas amplectuntur velut necessarias, nedum proficuas.
Sic sentio, salvo meliore iudicio.
Valerianus Magnus Theo. Cap.us.